Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 27: Versus 11

Tu es rex Judaeorum.Secundum Lucam duo objecerant, scilicet quod prohibebat dari censum Caesari, et quod diceret se regem. De regno ergo Pilatus, quia nescit, interrogat. De tributis: quia audierat eum respondisse:Reddite quae sunt Caesaris CaesariZac. 2.: quasi apertum mendacium invidorum negligit. Unde Marcus:Et non erant convenientia testimonia eorumMarc. 24.. In hoc quod Pilatus nihil aliud criminis interrogat, nisi an sit rex Judaeorum: arguuntur impietatis Judaei, qui nec falso invenire potuerunt quod objicerent Salvatori.
(* Traductions européennes)